HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT IX: De signis datis Moysi

#Exod. IV

Et ait Moyses: Non credent mihi. Cui Dominus: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. Et ait: Projice eam in terram. Et projecit: Et versa est in colubrum. Et expavit Moyses ita ut fugeret. Et dixit Dominus: Apprehende caudam ejus. Et cum tenuisset, versa est in virgam.In Hebraeo enim coluber feminini generis est. Et ait, hoc signum facies, ut credant tibi. Et adjecit: Mitte manum tuam in sinum tuum. Et misit; et facta est leprosa, id est albida instar nivis. Iterum ait: Retrahe manum in sinum. Et retraxit, et protulit, et erat similis carni reliquae. Et iterum: Sed neque his duobus signis credent. Sume aquam fluminis, et funde super terram aridam, et vertetur in sanguinem. Et ait Moyses: Obsecro, Domine, mitte alium; nam impeditioris linguae factus sum, ex quo locutus es ad servum tuum, nec etiam eloquens sum ab heri, et nudiustertius. Et Dominus: Quis fecit os, quis mutum, aut surdum? quis videntem, aut caecum? Nonne ego? Age igitur docebo te, et ero tecum. At ille: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Et Dominus quasi iratus ait: Aaron frater tuus eloquens est, et ipse egredietur in occursum tuum gaudens. Pone verba mea in ore ejus, et ostendam vobis quid agere debeatis. Virgam sume in qua facturus es signa. Venit ergo Moyses ad Jethro, et ait: Revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si vivant. Cui Jethro: Vade in pace. Moram autem facienti dixit iterum Dominus ad Moysen: Vade in Aegyptum; mortui sunt qui quaerebant animam tuam. Pharao, scilicet, et complices ejus. Vel plurale ponitur pro singulari, si solus Pharao quaerebat.